

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 10: Versus 16
Isaias enim dicit,etc. Praescius Deus praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit; neque praescisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excaecat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judaei credere quia Isaias praedixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus praescivit, praedixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.